Rozmiar: 15909 bajtów

- 15 -

1313. Juni 11.

In nomine domini Amen. De gestis hominum inopinabilis solet calumpnia suboriri, si non voce testium vel litterarum testimonio fuerint perhennata. Noverint igitur universaliter singuli et singulariter universi presencium tenorem inspecturi, quod nos Lestk, dei gracia dux Rathyboriensis, sub veritatis testimonio in hijs scriptis publice profitemur, Quod Sygota filius domini Jesconis de Bencowitz rite et racionabiliter vendidit honorabili viro Swoyshoni de Zuditz omnem partem patrimonij sui in Villa Bencowitz, videlicet terciam partem dominij ville supradicte, in villa et in campis, in pratis, silvis, montibus, vallibus, aquis, piscibus et piscinis, in latitudine et longitudine omnibusque locis ad dictam terciam partem pertinentibus, exceptis illis que in presentibus litteris per ordinem subscribuntur, scilicet magno prato quod nobis duci Rathyboriensi est obligatum, et agris alijsque omnibus bonis que ad villanos dicte ville pertinere dinoscuntur. Quibus bonis integraliter persolutis, predictus Sygota iam dicto Swoyshoni eadem coram nobis maturo prehabito consilio de consensu amicorum suorum omnium voluntarie resignavit cum omni iure et dominio prout ipse habuit, eidem Swoyshoni suisque pueris ac successoribus legittimis iure hereditario perpetue possidenda, vendenda, commutanda, necnon in usus placidos convertenda. secundum quod sibi suisque successoribus salubrius videbitur expedire. In quorum bonorum et silve divisione ex iussu nostro et de eorum, scilicet Sygote et domini Petri plebani de Glywitz bona voluntate, ex parte predicti Sygote Wekshula de Tesshin, ex parte domini Petri Stephanus Mystrsek, quibus ipsi tribuentes plenam auctoritatem, Benco vero de Bencowitz tam ex parte propria quam sepe dicti Zygote patrui sui, Item ex parte domini Petri prememorati et Swoshonis Jerik de Bencowitz una cum eodem Swoyshone et nostro Camerario videlicet Bohoncone de Tshirwencshitz, qui et polonico ydiomate Slushofnic dicitur, in silvis gades et terminos equitaverunt. Super quo testimonio nostri sigilli karacterem maioris duximus apponendam. Datum Rathybor iij°. Idus Junij, Anno domini M°. ccc°. Tredecimo. presentibus domino Martino Zaianoz, domino Sandcone de Breza militibus nostris, domino Petro plebano de Glywicz, Seczcone, Gerhardo de Boianow, Arnoldo et Bencone de Bencowicz, Egidio de Damb., Ekberto advocato Sarensi, Nycolao filio Egidij et alijs fide dignis.

Mit dem grossen Siegel des Herzogs, ohne Rucksiegel, an gelben Seidenfaden.
Die Urkunde befindet sich im Archive des Jungfrauenstifts, und ist auch in Lorentzens Privilegienbuch aufgenommen.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów